Epistola I ad Timotheum*

Caput 2: Versus 1

Obsecro.Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus.Primo omnium.Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missae hic ostenditur quod est speciale genus orationis.Obsecrationes.Sive precationem illam quae fit juxta vel ante consecrationem.Orationes.Id est ipsa consecratione.Postulationes.Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in aeterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur.Gratiarum actiones.De factis, quae totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino.Pro omnibus.Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet.Ut quietama persecutione.
(* Traductions européennes)